- OSSORNUM seu OSORNUM
- OSSORNUM seu OSORNUMHispan. Osorno, oppid. Hispaniae, cum titulo Comitatus, ad cuius imitationem cognomine oppidum in Regno Chiles ab Hispanis excitatum est, Vide in Osornum. Est autem Ossornia Familia, Mauriciae stirpis ramus: in qua cum duae praecipue lineae sint, Castannedensis et Trebinnensis: in illa Garsias Fernandezius Manricius, Infantis Aragoniae Henrici primarius Minister, ex Aldoncia Castellana genuit Iohannem Fernandezium, qui Castannedenses propagavit et Gabrielem, qui Comitis Osornensis et Ducis Galistei dignitatem obtinuit: quarum illa ad posteros, e quibus etiam Antonius quidam a coniuge Anna de Luna et Arellano Comes de Morata factus est, hucusque propagatur. Fuit enim Gabriel is Pater, ex Aldoncia (filia Alfonfi Perezii de Bibero) pater Petri Manricii, Comitis de Osorno: quô et Teresiâ Toletanâ (filiâ Garsiae Alvari Ducis Albae) natus Garsias Fernandus Manricius Comes de Ossorno, ex Maria Henricia de Luna, suscepit Petrum Fernandezium Manricium Comitem de Ossorno, maritum Elvirae Henriciae de Corduba (e Marchionibus de Priego) et ex ea Patrem Garsiae Fernandezii II. Manricii comitis de Ossorno: qui iunctâ sibi Teresiâ Henriciâ (filiâ Didaci Henricii Guzmani Comitis de Alba de Aliste seu de Lista) filium habuit Petrum Manricium Comitem de Osorno, cui Catharina Zapata de Mendoza (filia Francisci Zapatae de Cisneros Comitis de Baraias et Mariae de Mendoza) peperit Iohannem (qui obiit ...) Garsiam Fernandezium, Comitem de Osorno Ducem de Galisteo, cui nupsit Anna Maria de la Cerda, et Franciscum Equitem Alcantarae, qui hôc saeculô floruerunt, Phil. Iac. Spenerus Theatr. Part. 2. p. 68.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.